home | index | concordance | composite list of variants | help |
[Transcriptions are not provided for noncanonical poems,
elegies on Donne by other authors, or prose compositions]
Amicissimo, & meritissimo BEN. JOHNSON.
In Vulponem.
Qvod arte ausus es hic tua, Poeta,
Si auderent hominum Deique juris
Consulti, veteres sequi æmularierque,
O omnes saperemus ad salutem.
His sed sunt veteres araneosi;
Tam nemo veterum est sequutor, ut tu
Illos quod sequeris novator audis.
Fac tamen quod agis; tuique prima
Libri canitie induantur hora:
Nam chartis pueritia est neganda,
Nascunturque senes, oportet, illi
Libri, queis dare vis perennitatem.

[CW: Priscis,]